Augustine, On the Lord's Sermon on the Mount 2.3.14 (English text available):

Sed rursus quaeri potest, sive rebus, sive verbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si Deus iam novit quid nobis necessarium sit: nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera, quae spiritaliter nobis infunduntur. Non enim ambitione precum nos exaudit Deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis, non visibilem, sed intelligiblem et spiritalem: sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in alia, et rerum temporalium cupiditate tenebrarum. Fit ergo in oratione conversio cordis ad eum, qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit: et in ipsa conversione purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur; ut acies cordis simplicis ferre possit simplicem lucem, divinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem: nec solum ferre, sed etiam manere in illa; non tantum sine molestia, sed etiam cum ineffabili gaudio, quo vere ac sinceriter beata vita perficitur.